Last updated: March 2, 2002

Classics Section
Romance Languages
Bowling Green State University

AENIGMATA ALDHELMI

PRAEFATIO

Arbiter, aethereo ingiter qui regmine sceptrA
Lucifluumque simul caeli regale tribunaL
Disponis moderans aeternis legibus illuD,
(Horrida nam multans torsisti membra BehemotH,
Ex alta quondam rueret dum luridus arcE),
Limpida dictanti metrorum carmine praesuL
Munera nunc largire, rudis quo pandere reruM
Versibus enigmata queam clandistina fatV:
Sic, Deus, indignis tua gratis done rependiS.
Castalidas nimphas non clamo cantibus istuC
Examen neque spargebat mihi nectar in orE
Cynthi sic numquam perlustro cacumina, sed neC
In Parnasso procubui nec somnia vidI.
Nam mihi versificum poterit Deus addere carmeN
Inspirans stolidae pie gratis munera mentI;
Tangit si mentem, mox laudem corda rependunT.
Metrica nam Moysen declarant carmine vateM
Iamdudum cecinisse prisci vexilla tropeI
Late per populos illustria, qua nitidus SoL
Lustrat ab oceani iam tollens gurgite cephaL
Et psalmista canens metrorum cantica vocE
Natum diving promit generamine numeN
In caelis prius exortum, quam Lucifer orbI
Splendida formatis fudisset lumina saecliS.
Verum si fuerint bene hzec enigmata versV
Explosis penitus nzevis et rusticitatE
Ritu dactilico recte decursa nec erroR
Seduxit vane specie molimina mentiS,
Incipiam potiora, sui Deus arida servI,
Belligero quondam qui vires tradidit IoB,
Viscera perpetui si roris repleat haustV.
Siccis nam laticum duxisti cautibus amneS
Olim, cum cuneus transgresso marmore rubrO
Desertum penetrat, cecinit quod carmine DaviD.
Arce poll, genitor, serves qui sEecula cunctA,
Solvere iam scelerum noxas dignare nefandaS.
 

INCIPIUNT ENIGMATA EX DIVERSIS RERUM CREATURIS COMPOSITA

I. TERRA

Altrix cunctorum, quos mundus gestat, in orbe
Nuncupor (et merito, quia numquam pignora tantum
Improba sic lacerant maternas dente papillas)
Prole vireas aestate, tabescens tempore brumae.

II. VENTUS

Cernere me nulli possum nec prendere palmis,
Argutum vocis crepitum cito pando per orbem.
Viribus horrisonis valeo confringere quercus;
Nam superos ego pulso polos et rura peragro.
 

III. NUBES

Versicolor fugiens caelum terramque relinquo,
Non tellure locus mihi, non in parse polorum est:
Exilium nullus modo tam crudele veretur;
Sed madidis mundum faciam frondescere guttis.

IV. NATURA

Crede mihi, res nulla manes sine me moderante
Et frontem faciemque meam lux nulla videbit.
Quis nesciat dicione mea convexa rotari
Alta poll solisque iubar lunaeque meatus ?

V. I RIS

Taumantis proles priscorum famine fingor,
Ast ego prima mei generis rudimenta retexam:
Sole ruber genitus sum partu nubis aquosce:
Lustro polos passim solos, non scando per austros.

VI. LUNA.

Nunc ego cum pelagi fatis communibus insto
Tempora reciprocis convolvens menstrua cyclis:
Ut mihi lucifluae decrescit gloria formae,
Sic augmenta latex redundans gurgite perdit.

VII. FATUM

Facundum constat quondam cecinisse poetam:
"Quo Deus et quo aura vocat Fortuna; sequamur!"
Me veteres falso dominam vocitare solebant,
Sceptra regens mundi dum Christi gratia regret.

VIII. PLIADES

Nos Athlante sates stolidi dixere priores;
Nam septena cohors est, sed vix cernitur una.
Arce poli gradimur nec non sub Tartara terrae;
Furvis conspicimur tenebris et luce latemus
Nomina de verno ducentes tempore prisca.

IX. ADAMAS.

En ego non vereor rigidi discrimina ferri
Flammarum neu torre cremor, sed sanguine capri
Virtus indomiti mollescit aura rigoris.
Sic cruor exsuperat, quem ferrea massa pavescit.

X. MOLOSUS

Sic me iamdudum rerum veneranda potestas
Fecerat, ut domini truculentos persequar hostes;
Rictibus arma gerens bellorum praelia patro
Et tamen infantum fugiens mox verbera vito.

XI. POALUM

Flatibus alternis vescor cum fratre gemello;
Non est vita mihi, cum sint spiracula vitae.
Ars mea gemmatis dedit ornamenta metallis:
Gratia nulla datur mihi, sed capit alter honorem.

XII. BOMBIX

Annua dum redeunt texendi tempora telas,
Lurida setigeris redundant viscera filis,
Moxque genestarum frondosa cacumina scando,
Ut globulos fabricans tum fati sorte quiescam.

XIII. BARBITA

Quamvis aere cavo salpictae classica clangant
Et citharae crepitent strepituque tubae modulentur,
Centenos tamen eructant mea viscera cantus;
Me praesente stupet mox musica chorda fibrarum.

XIV. PAVO

Sum namque excellens specie, mirandus in orbe,
Ossibus ac nervis ac rubro sanguine cretus.
Cum mihi vita comes fuerit, nihil aurea forma
Plus rubet et moriens mea numquam pulpa putrescit.

XV. SALAMANDRA

Ignibus in mediis vivens non sentio flammas,
Sed detrimenta rogi penitus ludibria faxo.
Nec crepitante foco nec scintillante favilla
Ardeo, sed flammce flagranti torre tepescunt.

XVI. LULIGO

Nunc cernenda placent nostrae spectacula vitae:
Cum grege piscoso scrutor maris aequora squamis,
Cum volucrum turma quoque scando per aethera pennis
Et tamen aethereo non possum vivere flatu.

XVII. PERNA

E gemmis nascor per ponti caerula concis
Vellera setigero producers corpore fulva;
En clamidem pepli necnon et pabula pulpae
Confero: sic duplex fati persolvo tributum.

XVIII. MYRMICOLEON

Dudum compositis ego nomen gesto figuris:
Ut leo, sic formica vocor sermone Pelasgo
Tropica nominibus signans praesagia duplis,
Cum rostris avium nequeam resistere rostro.
Scrutetur sapiens, gemino cur nomine fungar!

XIX. SALIS

Dudum limpha fui squamoso pisce redundans,
Sed natura novo fati discrimine cessit,
Torrida dum calidos patior tormenta per ignes:
Nam cineri facies nivibusque simillima nitet.

XX. APIS

Mirificis formata modis, sine semine creta
Dulcia florigeris onero praecordia praedis;
Arte mea crocea flavescunt fercula regum.
Semper acute gero crudelis spicula belli
Atque carens manibus fabrorum vinco metalla.

XXI. LIMA

Corpore sulcato nec non ferrugine glauca
Sum formata fricans rimis informe metallum.
Auri material massasque polire sueta
Plano superficiem constans asperrima rerum;
Garrio voce carens rauco cum murmure stridens.

XXII. ACALANTIDA

Vox mea diversis variatur pulcra figuris,
Raucisonis numquam modulabor carmine rostris;
Spurca colore tamen, sed non sum spreta canendo:
Sic non cesso canens fato terrente futuro;
Nam me bruma fugat, sed mox aestate redibo.

XXIII. TRUTINA.

Nos geminas olim genuit natura sorores,
Quas iugiter rectae legis censura gubernat;
Temnere personas et ius servare solemus.
Felix in terra fieret mortalibus aevum,
Iustitiae normam si servent more sororum.

XXIV. DRACONTIA

Me caput horrentis fertur genuisse draconis;
Augeo purpureis gemmarum lumina fucis,
Sed mihi non dabitur rigida virtute potestas,
Si prius occumbat squamoso corpore natrix,
Quam summo spolier capitis de vertice rubra.

XXV. MAGNES FERRIFER

Vis mihi naturae dedit, immo creator Olimpi,
Id, quo cuncta carent veteris miracula mundi.
Frigida nam chalibis suspendo metalla per auras:
Vi quadam superans sic ferrea fata revinco;
Mox adamante Cypri praesente potentia fraudor.

XXVI. GALLUS

Garrulus in tenebris rutilos cecinisse solebam
Augustae lucis radios et lumina Phoebi;
Penniger experto populorum nomine fungor.
Arma ferens pedibus belli discrimina faxo
Serratas capitis gestans in vertice cristas.

XXVII. COTICULA

Frigidus ex gelido prolatus viscere terrae
Duritiem ferri quadrata fronte polibo
Atque senectutis vereor discrimina numquam,
Mulcifer annorum numerum ni dempserit igne;
Mox rigida species mollescit torribus atris.

XXVIII. MIN0TAURUS

Sum mihi dissimilis vultu membrisque biformis:
Cornibus armatus, horrendum cetera fingunt
Membra virum; fame claus per Gnossia rura
Spurius incerto Creta genitore creatus
Ex hominis pecudisque simul cognomine dicor.

XXIX. AQUA

Quis non obstupeat nostri spectacula fati,
Dum virtute fero silvarum robora mille,
Ast acus exilis mox tanta gestamina rumpit?
Nam volucres czeli nantesque per aequora pisces
Olim sumpserunt ex me primordia vitae:
Tertia pars mundi mihi constat lure tenenda.

XXX. ELEMENTUM

Nos decem et septem genitae sine voce sorores
Sex alias nothas non dicimus annumerandas.
Nascimur ex ferro rursus ferro moribundae
Necnon et volucris penna volitantis ad aethram;
Terni nos fratres incerta matre crearunt.
Qui cupit instanter sitiens audire docentes,
Tum cito prompta damus rogitanti verba silenter.

XXXI. CICONIA

Candida forma nitens necnon et furva nigrescens
Est mihi, dum varia componor imagine pennae;
Voce carens tremula nam faxo crepacula rostro.
Quamvis squamigeros discerpam dira colobros,
Non mea letiferis turgescunt membra venenis;
Sic teneros pullos prolemque nutrire suesco
Carne venenata tetroque cruore draconum.

XXXII. PUGILLARES

Melligeris apibus mea prima processit origo,
Sed pars exterior crescebat cetera silvis;
Calciamenta mihi tradebant tergora dura.
Nunc ferri stimulus faciem proscindit amoenam
Flexibus et sulcos obliquat adinstar aratri,
Sed semen segiti de caelo ducitur almum,
Quod largos generat millena fruge maniplos.
Heu! tam sancta seges dirts extinguitur armis.

XXXIII. LORICA

Roscida me genuit gelido de viscere tellus;
Non sum setigero lanarum vellere facta,
Licia nulla trahunt nec garrula fila resultant
Nec crocea Seres texunt lanugine vermes
Nec radiis carpor duro nec pectine pulsor;
Et tamen en vestis vulgi sermone vocabor.
Spicula non vereor longis exempta faretris.

XXXIV. LOCUSTA

Quamvis agricolis non sim laudabilis hospes,
Fructus agrorum viridi de cespite ruris
Carpo catervatim rodens de stipite libros,
Cor mihi sub genibus: nam constat carcere saeptum;
Pectora poplitibus subduntur more rubetae.
Iamdudum celebris spolians Nilotica regna,
Quando decem plagas spurca cum gente luebant.

XXXV. NYCTICORAX

Duplicat ars geminis mihi nomen rite figuris;
Nam partem tenebrae retinent partemque volucres.
Raro me quisquam cernet sub luce serena,
Quin magis astriferas ego nocte fovebo latebras.
Raucisono medium crepitare per aethera suescens
Romuleis scribor biblis, sed voce Pelasga,
Nomine nocturnas dum semper servo tenebras.

XXXVI. SCNIFES

Corpore sum gracilis, stimulis armatus acerbis;
Scando catervatim volitans super ardua pennis
Sanguineas sumens praedas mucrone cruento
Quadrupedi parcens nulli; sed spicula trudo
Setigeras pecudum stimulans per vulnera pulpas,
Olim famosus vexans Memphitica rura;
Namque toros terebrans taurorum sanguine vescor.

XXXVII. CANCER

Nepa mihi nomen veteres dixere Latini:
Humida spumiferi spatior per litora ponti;
Passibus oceanum retrograde transeo versis:
Et tamen aethereus per me decoratur Olimpus,
Dum ruber in caelo bisseno sidere scando;
Ostrea quem metuit duris perterrita saxis.

XXXVIII. TIPPULA

Pergo super latices plantis suffulta quaternis
Nec tamen in limphas vereor quod merger aquosas,
Sed pariter terras et flumina calco pedestris;
Nec natura sinit celerem natare per amnem,
Pontibus aut ratibus fluvios transire feroces;
Quin potius pedibus gradior super aequora siccis.

XXXIX. LEO

Setiger in silvis armatos dentibus apros
Cornigerosque simul cervos licet ore rudentes
Contero nec parcens ursorum quasso lacertos;
Ora cruenta ferens morsus rictusque luporum
Horridus haud vereor regali culmine fretus;
Dormio nam patulis, non claudens lumina, gemmis.

XL. PIPER

Sum niger exterius rugoso cortice tectus,
Sed tamen interius candentem gesto medullam.
Dilicias, epulas regum luxusque ciborum,
Ius simul et pulpas battutas condo culinae:
Sed me subnixum nulla virtute videbis,
Viscera ni fuerint nitidis quassata medullis.

XLI. PULVILLUS

Nolo fidem frangas, licet irrita dicta putentur,
Credula sed nostris pande praecordia verbis!
Celsior ad superas possum turgescere nubes,
Si caput aufertur mihi toto corpore dempto;
At vero capitis si pressus mole gravabor,
Ima petens iugiter minorari parte videbor.

XLII. STRUTIO

Grandia membra mihi plumescunt corpore denso;
Par color accipitri, sed dispar cause volandi,
Summa dum exiguis non trano per aethera pennis,
Sed potius pedibus spatior per squalida rura
Ovorum teretes praebens ad pocula testas;
Africa Poenorum me fertur gignere tellus.

XLIII. SANGUISUGA

Lurida per latices cenosas lustro paludes;
Nam mihi composuit nomen fortuna cruentum,
Rubro dum bibulis vescor de sanguine buccis.
Ossibus et pedibus geminisque carebo lacertis,
Corpora vulneribus sed mordeo dire trisulcis
Atque salutiferis sic curam presto labellis.

XLIV. IGNIS

Me pater et mater gelido genuere rigore,
Fomitibus siccis dum mox rudimenta vigebant;
Quorum vi propria fortunam vincere possum,
Cum nil ni latices mea possint vincere fata.
Sed saltus, scopulos, stagni ferrique metalla
Comminuens penitus naturae iura resolvam.
Cum me vita fovet, sum clari sideris instar;
Postmodum et fato victus pice nigrior exsto.

XLV. FUSUM

In saltu nascor ramosa fronde virescens,
Sed fortuna meum mutaverat ordine fatum,
Dum veho per collum teretem vertigine molam:
Ex quo conficitur regalis stragula pepli.
Tam longa nullus zona prcecingitur heros.
Per me fata virum dicunt decernere Parcas;
Frigora aura viros sternant, ni forte resistam.

XLVI. URTICA

Torqueo torquentes, sed nullum torqueo sponte
Laedere nec quemquam volo, ni prius ipse reatum
Contrahat et viridem studeat decerpere caulem.
Fervida mox hominis turgescunt membra nocentis:
Vindico sic noxam stimulisque ulciscor acutis.

XLVII. HIRUNDO

Absque cibo plures degebam marcida menses,
Sed sopor et somnus ieiunia longa tulerunt;
Pallida purpureo dum glescunt gramine rura,
Garrula mox crepitat rubicundum carmine guttur.
Post teneros fetus et prolem gentis adultam
Sponte mea fugiens umbrosas quaero latebras;
Si vero quisquam pullorum lumina laedat,
Affero compertum medicans cataplasma salutis
Quaerens campestrem proprio de nomine florem.

XLVIII. VERTICO POLI

Sic me formavit naturae conditor almus:
Lustro teres tota spatiosis saecula ciclis;
Latas in gremio portans cum pondere terras
Sic maris undantes cumulos et caerula cludo.
Nam nihil in rerum nature tam celer esset,
Quod pedibus pergat, quod pennis aethera tranet,
Accola neu ponti volitans per caerula squamis
Nec rota, per girum quam trudit machine limphae,
Currere sic posses, ni septem sidera tricent.

XLIX. LEBES

Horrida, curva, capax, patulis fabricata metallis
Pendeo nec caelum tangens terramve profundam,
Ignibus ardescens necnon et gurgite fervens;
Sic geminas vario patior discrimine pugnas,
Dum latices limphae tolero flammasque feroces.
 

L. MYRIFYLLON

Prorsus Achivorum lingua pariterque Latina
Mille vocor viridi folium de cespite natum.
Idcirco decies centenum nomen habebo,
Cauliculis florens quondam sic nulla frutescit
Herba per innumeros telluris limite sulcos.

LI. ELIOTROPUS

Sponte mea nascor fecundo cespite vernans;
Fulgida de croceo flavescunt culmina flore.
Occiduo claudor, sic orto sole patesco:
Unde prudentes posuerunt nomina Graeci.

LII. CANDELA

Materia duplici palmis plasmabar apertis.
Interiora mihi candescunt: viscera lino
Seu certe gracili iunco spoliata nitescunt;
Sed nunc exterius flavescunt corpora flore,
Quae flammasque focosque laremque vomentia fundunt
Et crebro lacrimae stillant de frontibus udae.
Sic tamen horrendas noctis repello latebras;
Reliquias cinerum mox viscera tosta relinqunnt.

LIII. ARCTURUS

Sidereis stipor turmis in vertice mundi:
Esseda famoso gesto cognomina vulgo;
In giro volvens iugiter non vergo deorsum,
Cetera ceu properant caelorum lumina ponto.
Hac gaza ditor, quondam sum proximus axi,
Qui Ripheis Scithiae praelatus montibus errat,
Vergilias numeris aequans in arce polorum;
Pars cuius inferior Stigia Letheaque palude
Fertur et inferni manibus succumbere nigris.

LIV. COCUMA DUPLEX

Credere quis poterit tantis spectacula causis
Temperet et fatis rerum contraria fata?
Ecce larem, laticem quoque gesto in viscere ventris
Nec tamen undantes vincunt incendia limphae
Ignibus aut atris siccantur flumina fontis,
Foedera sed pacis sunt flammas inter et undas;
Malleus in primo memet formabat et incus.

LV. CRISMAL

Alma domus veneror divino munere plena,
Valvas sed nullus reserat nec limina pandit,
Culmina ni fuerint aulis sublata quaternis,
Et licet exterius rutilent de corpore gemmae,
Aurea dum fulvis flavescit bulla metallis,
Sed tamen uberius ditantur viscera crassa
Intus, qua species flagrat pulcherrima Christi:
Candida sanctarum sic floret gloria rerum,
Nec trabis in templo, surgunt nec tecta columnis.

LVI. CASTOR

Hospes praeruptis habitans in margine ripis
Non sum torpescens, oris sed belliger armis,
Quin potius duro vitam sustento labore
Grossaque prosternens mox ligna securibus uncis;
Humidus in fundo, tranat qua piscis, aquoso
Saepe caput proprium tingens in gurgite mergo.
Vulnera fibrarum necnon et lurida tabo
Membra medens pestemque luemque resolvo necantem;
Libris corrosis et cortice vescor amara.

LVII. AQUILA
"Armiger infausti Iovis et raptor Ganimidis"
Quamquam pellaces cantarent carmine vates,
Non fueram praepes, quo fertur Dardana proles,
Sed magis in summis cicnos agitabo fugaces
Arsantesque grues proturbo sub aetheris axe.
Corpora dum senio corrumpit fessa vetustas,
Fontibus in liquidis mergentis membra madescunt;
Post haec restauror praeclaro lumine Phoebi.

LVIII. VESPER SIDUS

Tempore de primo noctis mihi nomen adhaesit,
Occiduas mundi complector cardine parses;
Oceano Titan dum corpus tinxerit almum
Et polus in glaucis relabens volvitur undis,
Tum sequor, in vitreis recondens lumina campis
Et fortunatus, subito ni tollar ab aethra,
Ut furvas lumen noctis depelleret umbrae.

LIX. PENNA

Me dudum genuit candens onocrotalus albam,
Gutture qui patulo sorbet de gurgite limphas.
Pergo per albentes directo tramite campos
Gndentique viae vestigia caerula linquo,
Lucida nigratis fuscans anfractibus arva.
Nec satis est unum per campos pandere callem
Semita quin potius milleno tramite tendit,
Quae non errantes ad caeli culmina vexit.

LX. MONOCERUS

Collibus in celsis saevi discrimina Martis,
Quamvis venator frustra latrante moloso
Garriat arcister contorquens spicula ferri,
Nil vereor, magnis sed fretus viribus altos
Belliger impugnans elefantes vulnere stereo.
Heu! fortune ferox, quae me sic arte fefellit,
Dum trucido grandes et virgine vincor inermi!
Nam gremium pandens mox pulchra puerpera prendit
Et voti compos celsam deducit ad urbem.
Indidit ex cornu nomen mihi lingua Pelasga;
Sic itidem propria dixerunt voce Latini.

LXI. PUGIO

De terrae gremiis formabar primitus arte;
Materia trucibus processit cetera tauris
Aut potius putidis constat fabricata capellis.
Per me multorum clauduntur lumina leto,
Qui domini nudus nitor defendere vitam.
Nam domus est constructa mihi de tergore secto
Necnon et tabulis, quas findunt stipite, rasis.
 

LXII. FAMFALUCA

De madido nascor rorantibus aethere guttis
Turgida concrescens liquido de flumine lapsu,
Sed me nulla valet manus udo gurgite nantem
Tangere, ni statim rumpantur viscera tactu
Et fragilis tenues flatus discedat in auras.
Ante catervatim per limphas duco cohortes,
Dum plures ortu comites potiuntur eodem.

LXIII. CORBUS

Dum genus humanum truculenta fluenta necarent
Et nova mortales multarent aequora cunctos
Exceptis raris, gignunt qui semina saecli,
Primus viventum perdebam foedera iuris
Imperio patris contemnens subdere colla;
Unde puto dudum versu dixisse poetam:
"Abluit in ferris, quidquid deliquit in undis."
Nam sobolem numquam dapibus saturabo ciborum,
Ni prius in pulpis plumas nigrescere cernam.
Littera tollatur: post haec sine prole manebo.

LXIV. COLUMBA

Cum Deus infandas iam plecteret aequore noxas
Ablueretque simul scelerum contagia limphis,
Prima praecepti complevi iussa parentis
Portendens fructu ferris venisse salutem.
Mitia quapropter semper praecordia gesto
Et felix praepes nigro sine felle manebo.

LXV. MURICEPS

Fida satis custos conservans pervigil aedes
Noctibus in furvis caecas lustrabo latebras
Atris haud perdens oculorum lumen in antris.
Furibus invisis, vastant qui farris acervos,
Insidiis tacite dispono scandala mortis.
Et vaga venatrix rimabor lustra ferarum,
Nec volo cum canibus turmas agitare fugaces,
Oui mihi latrantes crudelia belle ciebunt.
Gens exosa mihi tradebat nomen habendum.

LXVI. MOLA

Nos sumus aequales communi sorte sorores,
Quae damus ex nostro cunctis alimenta labore.
Par labor ambarum, dispar fortune duarum;
Altera nam cursat, quod numquam altera gessit;
Nec tamen invidiae stimulis agitamur acerbis:
Utraque, quod mandit, quod ruminat ore patenti,
Comminuens reddit famulans sine fraude maligna.

LXVII. CRIBELLUS

Sicca pruinosam crebris effundo fenestris
Candentemque nivem iactans de viscere furvo;
Et tamen omnis amat, quamvis sit frigida, nimbo
Densior et nebulis late spargatur in aula.
Qua sine mortales grassantur funere leti
Et qua ditati contemnunt limina Ditis.
Sic animae pariter pereunt, dum vita fatescit.
Liquitur in prunis numquam torrentibus haec nix,
Sed, mirum dictu, magis indurescit ad ignem.

LXVIII. SALPIX

Sum cava, bellantum crepitu quae corda ciebo,
Vocibus horrendis stimulans in belle cohortes.
Idcirco reboans tanto clamore resulto,
Quod nulla interius obtundent viscera vocem;
Spiritus in toto sed regnant corpore flabra.
Garrula me poterit numquam superare cicada
Aut arguta simul cantans luscinia ruscis,
Quam lingua propria dicunt acalantida Graeci.

LXIX. TAXUS

Semper habens virides frondenti in corpore crines
Tempore non ullo viduabor tegmine spisso,
Circius et Boreas quamvis et flamina Chauri
Viribus horrendis studeant deglobere frontem;
Sed me pestiferam fecerunt fate reorum,
Cumque venenatus glescit de corpore stipes,
Lurcones rabidi quem carpunt rictibus oris,
Occido mandentum mox plura cadavera leto.

LXX. TORTELLA

De ferris orior candent) corpore pelta
Et nive fecunda, Vulcani torre rigescens,
Carior et multo quam cetera scuta duelli;
Nec tamen in medio clipei stat ferreus umbo.
Me sine quid prodest dirorum parma virorum?
Vix artus animaeque carerent tramite mortis,
Ni forsan validis refrager viribus Orco.

LXXI. PISCIS

Me pedibus manibusque simul fraudaverat almus
Arbiter, immensum primo dum pangeret orbem.
Fulcior haud volitans veloci praepetis ala
Spiritus alterno vegitat nec corpora flatu.
Quamvis in caelis convexa cacumina cernam,
Non tamen undosi contemno marmora ponti.

LXXII. COLOSUS

Omnia membra mihi plasmavit corporis auctor,
Nec tamen ex isdem membrorum munia sumpsi,
Pergere nec plantis oculis nec cernere possum,
Quamquam nunc patulae constent sub fronte fenestrae
Nullus anhelanti procedit viscere flatus
Spicula nec geminis nitor torquere lacertis.
Heu! frustra factor confinxit corpus inorme,
Totis membrorum dum frauder sensibus intus.

LXXIII. FONS

Per cava telluris clam serpo celerrimus antra
Flexos venarum girans anfractibus orbes;
Cum caream vita sensu quoque funditus expers,
Quis numerus capiat vel quis laterculus aequet,
Vita viventum generem quot milia partu?
His neque per cselum rutilantis sidera sperae
Fluctivagi ponti nec compensantur harenae.

LXXIV. FUNDIBALUM

Glauca seges lini vernans ex aequore campi
Et tergus mihi tradebant primordia fati.
Bina mihi constant torso retinacula filo,
Ex quibus immensum trucidabam mole tirannum,
Cum cuperent olim gentis saevire falanges.
Plus amo cum tereti bellum decernere saxo
Quam duris pugnans ferrata cuspide contis.
Tres digiti totum versant super ardua corpus;
Erro caput circa tenues et tendor in auras.

LXXV. CRABRO

Aera per sudum nunc binds remigo pennis
Horridus et grossae depromo murmura vocis
Inque cavo densis conversor stipite turmis
Dulcia conficiens propriis alimenta catervis,
Et tamen humanis horrent haec pabula buccis.
Sed quicumque cupit disrumpens foedera pacis
Dirus commaculare domum sub culmine querno,
Extemplo socias in bellum clamo cohortes,
Dumque catervatim stridunt et spicula trudunt,
Agmina defugiunt iaculis exterrita diris:
Insontes hosti sic torquent tela nocenti
Plurima, quae constant tetris infecta venenis.

LXXVI. MELARIUS

Fausta fuit primo mundi nascentis origo,
Donec prostratus succumberet arte maligni;
Ex me tune priscae processit causa ruinae,
Dulcia quae rudibus tradebam male colonis.
En iterum mundo testor remeasse salutem,
Stipite de patulo dum penderet arbiter orbis
Et poenas lueret soboles veneranda Tonantis.

LXXVII. FICULNEA

Quis prior in mundo deprompsit tegmina vestis
Aut quis clementer miserum protexit egenum?
Irrita non referam verbis nec frivola fingam.
Primitus in terra proprio de corpore peplum,
Ut fama fertur, produxi frondibus altis;
Carica me curvat, dum massis pabula praestat,
Sedulus agricola brumae quas tempore mandit.

LXXVIII. CUPA VINARIA

En, plures debrians impendo pocula Bacchi,
Vinitor expressit quae flavescentibus uvis
Pampinus et viridi genuit de palmite botris,
Nectare cauponis complens ex vite tabernam.
Sic mea turgescunt ad plenum viscera musto,
Et tamen inflatum non vexat crapula corpus,
Quamvis hoc nectar centenis hauserit urnis.
Proles sum terrae glescens in saltibus altis;
Materiam cuneis findit sed cultor agrestis
Pinos evertens altas et robora ferro.

LXXIX. SOL ET LUNA

Non nos Saturni genuit spurcissima proles
Iupiter, immensum fingunt quem carmine vatum,
Nec fuit in Delo mater Latona creatrix;
Cynthia non dicor nec frater Apollo vocatur,
Sed potius summi genuit regnator Olimpi,
Qui nunc in caalis excelsae praesidet arci.
Dividimus mundum communi lege quadratum:
Nocturnos regimus cursus et frena dierum.
Ni soror et frater vaga saecula iure gubernent,
Heu ! chaos immensum clauderet cuncta latebris
Atraque nunc Erebi regnarent Tartara nigri.

LXXX. CAEIX VITREUS

De rimis lapidum profluxi flumine lento,
Dum frangant flammae saxorum viscera dura
Et laxis ardor fornacis regnat habenis;
Nunc mihi forma capax glacieque simillima lucet.
Nempe volunt plures collum constringere dextra
Et pulchre digitis lubricum comprendere corpus;
Sed menses muto, dum labris oscula trado
Dulcia compressis impendens basia buccis,
Atque pedum gressus titubantes sterno ruina.

LXXXI. LUCIFER

Semper ego clarum praecedo lumine lumen
Signifer et Phoebi, lustrat qui limpidus orbem,
Per caelum gradiens obliquo tramite flector;
Eoas partes amo, dum iubar inde meabit
Finibus Indorum, cernunt qui lumina primi.
O felix olim servata lege Tonantis!
Heu! post haec cecidi proterva mente superbus;
Ultio quapropter funestum perculit hostem.
Sex igitur comites mecum super aethera scandunt,
Gnarus quos poterit per biblos pandere rector.

LXXXII. MUSTELA

Discolor in curvis conversor quadripes antris
Pugnas exercens dira cum gente draconum.
Non ego dilecta turgesco prole mariti,
Nec fecunda viro sobolem sic edidit alvus,
Residuae matres ut sumunt semina partus;
Quin magis ex aure praegnantur viscera fetu.
Si vero proles patitur discrimina mortis,
Dicor habere rudem componens arte medelam.

LXXXIII. IUVENCUS

Arida spumosis dissolvens faucibus ora
Bis binis bibulus potum de fontibus hausi.
Vivens nam terrae glebas cum stirpibus imis
Nisu virtutis validae disrumpo feraces;
At vero linquit dum spiritus algida membra,
Nexibus horrendis homines constringere possum.

LXXXIV. SCROFA PRAEGNANS

Nunc mihi sunt oculi bis seni in corpore solo
Bis ternumque caput, sed cetera membra gubernant
Nam gradior pedibus suffultus bis duodenis,
Sed decies novem sunt et sex corporis ungues,
Sinzigias numero pariter similabo pedestres.
Populus et taxus, viridi quoque fronde salicta
Sunt invisa mihi, sed fagos glandibus uncas,
Fructiferas itidem florenti vertice quercus
Diligo; sic nemorosa simul non spernitur ilex.

LXXXV. CAECVS NATUS

Iam referam verbis tibi, quod vix credere possis,
Cum constet verum fallant nec frivola mentem.
Nam dudum dederam soboli munuscula grata,
Tradere quae numquam poterat mihi quislibet alter
Dum Deus ex alto fraudaret munere claro,
In quo cunctorum gaudent praecordia dono.

LXXXVI. ARIES

Sum namque armatus rugosis cornibus horrens,
Herbas arvorum buccis decerpo virentes,
Et tamen astrifero procedens agmine stipor,
Culmina caelorum quae scandunt celsa catervis.
Turritas urbes capitis certamine quasso
Oppida murorum prosternens arcibus altis.
Induo mortales retorto stamine pepli;
Littera quindecima praestat, quod pars domus adsto.

LXXXVII. CLIPEUS

De salicis trunco, pecoris quoque tergore raso
Componor patiens discrimina cruda duelli.
Semper ego proprio gestantis corpore corpus
Conservabo, viri vitam ne dempserit Orcus.
Quis tantos casus aut quis tam plurima leti
Suscipit in bello crudelis vulnera miles?

LXXXVIII. BASILISCUS

Callidior cunctis aura vescentibus aethrae
Late per mundum dispersi semina mortis;
Unde horrenda seges diris succrevit aristis,
Quam metit ad scelera scortator falce maligna;
Cornigeri multum vereor certamina cervi.
Namque senescenti spoliabor pelle vetustus
Atque nova rursus fretus remanebo iuventa.

LXXXIX. ARCA LIBRARIA

Nunc mea divinis complentur viscera verbis
Totaque sacratos gestant praecordia biblos;
At tamen ex isdem nequeo cognoscere quicquam:
Infelix fato fraudabor munere tali,
Dum tollunt dirae librorum lumina Parcae.

XC. PUERPERA GEMINAS ENIXA

Sunt mihi sex oculi, totidem simul auribus hausi,
Sed digitos decies senos in corpore gesto;
Ex quibus ecce quater denis de carne revulsis
Quinquies at tantum video remanere quaternos.

XCI. PALMA

Omnipotens auctor, nutu qui cuncta creavit,
Mi dedit in mundo tam victrix nomen habendum
Nomine nempe meo florescit gloria regum,
Martiribus necnon, dum vincunt proelia mundi,
Edita caelestis prensant et praemia vitae;
Frondigeris tegitur bellantum turma coronis
Et viridi ramo victor certamine miles.
In summo capitis densescit vertice vellus,
Ex quo multiplicis torquentur tegmina pepli;
Sic quoque mellifluis escarum pasco saginis
Nectare per populos tribuens alimenta ciborum.

XCII. FARUS EDITISSIMA

Rupibus in celsis, qua tundunt caerula cautes
Et salis undantes turgescunt aequore fluctus,
Machina me summis construxit molibus amplam,
Navigeros calles ut pandam classibus index.
Non maris aequoreos lustrabam remige carnpos
Nec ratibus pontum sulcabam tramite flexo
Et tamen immensis errantes fluctibus actos
Arcibus ex celsis signans ad litora duco
Flammiger imponens torres in turribus altis,
Ignea brumales dum condunt sidera nimbi.

XCIII. SCINTILLA

Quae res in ferris armatur robore tanto
Aut paribus fungi nitatur viribus audax?
Parva mihi primo constant exordia vitae,
Sed gracilis grandes soleo prosternere leto,
Quod letum proprii gestant penetralia ventris.
Nam saltus nemorum densos pariterque frutecta
Piniferosque simul montes cum molibus altos
Truxque rapaxque capaxque feroxque sub aethere spargo
Et minor existens gracili quam corpore scnifes,
Frigida dum genetrix aura generaret ab alvo
Primitus ex utero producens pignora gentis.

XCIV. EBULUS.

Sambucus, in silva putris dum fronde virescit,
Est mihi par foliis; nam glesco surculus arvis
Nigros bacarum portans in fronte corimbos.
Quem medici multum ruris per terga virentem,
Cum scabies morbi pulpas irrepserit aegras,
Lustrantes orbem crebro qusesisse feruntur:
Cladibus horrendae, dum vexat viscera tabo,
Ne virus serpat, possum succurrere, leprae,
Sic olidas hominum restaurans germine fibras.

XCV. SCILLA

Ecce, molosorum nomen mihi fate dederunt
(Argolica gentis sic promit lingua loquelis),
Ex quo me dirae fallebant carmine Circae,
Quae fontis liquidi maculabat flumina verbis:
Femora cum cruribus, suras cum poplite bino
Abstulit immiscens crudelis verba virago.
Pignora nunc pavidi referunt ululantia nautae,
Tonsis dum trudunt classes et caerula findunt
Vastos verrentes fluctus grassante procella,
Palmula qua remis succurrit panda per undas,
Auscultare procul, quae latrant inguina circum.
Sic me pellexit dudum Titania proles,
Ut merito vivam salsis in fluctibus exul.

XCVI. ELEFANS

Ferratas acies et denso milite turmas,
Bellandi miseros stimulat quos vana cupido,
Dum maculare student armis pia foedera regni
Salpix et sorbet ventosis flatibus auras
Raucaque clangenti resultant classica sistro,
Cernere non pavidus didici trux murmura Martis.
Quamquam me turpem nascendi fecerit auctor,
Editus ex alvo dum sumpsi munera vitae,
Ecce tamen morti successit gloria formae,
Letifer in fibras dum finis serpat apertas;
Bratea non auri fulvis pretiosa metallis,
Quamvis gemmarum constent ornata lucernis,
Vincere, non quibunt falerarum floribus umquam.
Me flecti genibus fessum nature negavit
Poplite seu curvo palpebris tradere somnos,
Quin potius vitam compellor degere stando.

XCVII. NOX

Florida me genuit nigrantem corpore tellus
Et nil fecundum stereli de viscere promo,
Quamvis Eumenidum narrantes carmine vates
Tartaream partu testentur gignere prolem.
Nulla mihi constat certi substantia partus,
Sed modo quadratum complector caerula mundum.
Est inimica mihi, quae cunctis constat amica,
Saecula dum lustrat, lampas Titania Phoebi;
Diri latrones me semper amare solebant,
Quos gremio tectos nitor defendere fusco.

XCVIII. FAMA

Vergilium constat caram cecinisse sororem:
"Ingrediturque solo et caput inter nubila condit
Monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,
Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris;
Nocte volat caeli medio terraeque per umbrae."

IC. ELLEBORUS

Ostriger en arvo vernabam frondibus hirtis
Conquilio similis: sic cocci murice rubro
Purpureus stillat sanguis de palmite guttis.
Exuvias vitae mandenti tollere nolo
Mitia nec penitus spoliabunt mente venena;
Sed tamen insanum vexat dementia cordis,
Dum rotas in giro vecors vertigine membra.

C. CAMELUS

Consul eram quondam, Romanus miles equester
Arbiter imperio dum regni sceptra regebat;
Nunc onus horrendum reportant corpora gippi
Et premlt immensum truculentae sarcina molis.
Terreo cornipedum nunc velox agmen equorum,
Qui trepidi fugiunt mox quadripedante meatu
Dum trucis aspectant immensos corporis artus.

CI. CREATURA

Conditor, aeternis fulcit qui saecla columnis,
Rector regnorum, frenans et fulmina lege,
Pendula dum patuli vertuntur culmina caeli,
Me varium fecit, primo dum conderet orbem.
Pervigil excubiis: numquam dormire iuvabit,
Sed tamen extemplo clauduntur lumina somno;
Nam Deus ut propria mundum dicione gubernat,
Sic ego complector sub caeli cardine cuncta.
Segnior est nullus, quondam me larbula ferret,
Setigero rursus constans audacior apro;
Nullus me superat cupiens vexilla triumphi
Ni Deus, aethrali summus qui regnat in arce.
Prorsus odorato ture flagrantior halans
Olfactum ambrosiae, necnon crescentia glebae
Lilia purpureis possum conexa rosetis
Vincere spirantis nardi dulcedine plena;
Nunc olida ceni squalentis sorde putresco.
Omnia, quaeque polo sunt subter et axe reguntur,
Dum pater arcitenens concessit, jure guberno;
Grossas et graciles rerum comprenso figuras.
Altior, en, caelo rimor secreta Tonantis
Et tamen inferior terris tetra Tartara cerno;
Nam senior mundo praecessi tempora prisca,
Ecce, tamen matris horno generabar ab alvo
Pulchrior auratis, dum fulget fibula, bullis,
Horridior ramnis et spretis vilior algis.
Latior, en, patulis terrarum finibus exto
Et tamen in media concludor parte pugilli,
Frigidior brumis necnon candente pruina,
Cum sim Vulcani flammis torrentibus ardens,
Dulcior in palato quam lenti nectaris haustus
Dirior et rursus quam glauca absinthia campi.
Mando capes mordax lurconum more Ciclopum,
Cum possim iugiter sine victu vivere felix.
Plus pernix aquilis, Zephiri velocior alis,
Necnon accipitre properantior, et tamen horrens
Lumbricus et limax et tarda testudo palustris
Atque, fimi soboles sordentis, cantarus ater
Me dicto citius vincunt certamine cursus.
Sum gravior plumbo: scopulorum pondera vergo;
Sum levior pluma, cedit cui tippula limphae;
Nam silici, densas quae fudit viscere flammas,
Durior aut ferro, tostis sed mollior extis.
Cincinnos capitis nam gesto cacumine nullos,
Ornent qui frontem pompis et tempora setis,
Cum mihi caesaries volitent de vertice crispae,
Plus calamistratis se comunt quae calamistro.
Pinguior, en, multo scrofarum axungia glesco,
Glandiferis iterum referunt dum corpora fagis
Atque saginata laetantur carne subulci;
Sed me dira famis macie torquebit egenam,
Pallida dum iugiter dapibus spoliabor opimis.
Limpida sum, fateor, Titanis clarior orbe,
Candidior nivibus, dum ningit vellera nimbus,
Carceris et multo tenebris obscurior atris
Atque latebrosis, ambit quas Tartarus, umbris.
Ut globus astrorum plasmor teres atque rotunda
Sperula seu pilae necnon et forma cristalli;
Et versa vice protendor ceu Serica pensa
In gracilem porrecta panum seu stamina pepli.
Senis, ecce, plagis, latus qua panditur orbis,
Ulterior multo tendor, mirabile fatu;
Infra me suprave nihil per saecula constat
Ni rerum genitor mundum sermone coercens.
Grandior in glaucis ballena fluctibus atra
Et minor exiguo, sulcat qui corpora, verme
Aut modico, Phoebi radiis qui vibrat, atomo;
Centenis pedibus gradior per gramina ruris
Et penitus numquam per terram pergo pedester.
Sic mea prudentes superat sapientia sofos,
Nec tamen in biblis docuit me littera dives
Aut umquam quivi, quid constet sillaba, nosse.
Siccior aestivo torrentis caumate solis,
Rore madens iterum plus uda flumine fontis;
Salsior et multo tumidi quam marmora ponti
Et gelidis terrae limphis insulsior erro,
Multiplici specie cunctorum compta colorum,
Ex quibus ornatur praesentis machina mundi,
Lurida cum toto nunc sim fraudata colore.
Auscultate mei credentes famine verbi,
Pandere quae poterit gnaws vix ore magister
Et tamen infitians non retur frivola lector!
Sciscitor inflatos, fungar quo nomine, sofos.

EXPLICIUNT AENIGMATA
 
 

Return to Riddles Page
Go to Symphosius' Riddles
Go to Seneca Page
 
Return to JMP home page
Go to BGSU Main Page